Nagoum Yamassoum

Wikidata Nagoum Yamassoum
Res apud Vicidata repertae:
Nagoum Yamassoum: imago
Nagoum Yamassoum: imago
Nativitas: 1954;
Patria: Tzadia

Nagoum Yamassoum (natus anno 1954) est politicus Tzadiae. Alumnus est universitatis Burdigalensis in Francia ubi gradum doctoris rerum politicarum ascendit. Petitionem Idriss Déby ad dignitatem praesidis anno 1996 conduxit, bono successu; quo praeside Nagoum Yamassoum minister ab eruditione, minister a cultura, deinde primus minister a die 13 Decembris 1999 factus est, quod officium usque in diem 12 Iunii 2002 implevit. Mox autem, primo ministro Moussa Faki, Nagoum Yamassoum minister a rebus externis a mense Iunio 2003 usque in Iunium 2005 meruit.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search